CYDON vel CYDONIA Straboni

CYDON vel CYDONIA Straboni
CYDON, vel CYDONIA Straboni
Cydonis Ptolemaeo. Olim Apollinia, sedes Minois I. quem ibi, regnante Athenis Pandione,
καὶ σίδηρον ἑυρόντων εν τῇ Ι῎δῃ τῶ Ι᾿δάιων Δακτύλων, et ferruminvenientibus primum in Ida Idaeis Dactylis, ᾠκίται sedes fixisse, legimus in Epochis Marmoreis, apud Marshamum, Canone Chromco Saecul. X. Vide supra Apollonia. Urbs quadrata, et ex 4. praecipuis Cretae, quae in Occasum tendit, licet ipsa sit in ora eius Boreali, cum portu capaci, probe munita, Venertis a Turcis erepta, A. C. 1645. Ab ipsa pars Occidentalis Cretae dicta est territorium Caneae. 80. milliar. a Gortina, centum circiter a Gnosso. Baudrand. Hinc Cydonius.
----- Cydonio fundebat spicula cornu.
Virgil. Eclog. 10. v. 59.
----- Libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula. ----- -----
Hinc mala Cydonia. Plin. l. 15. c. 11. Martial. l. 13. Epigr. 24.
Si tibi Cecropiô saturata Cydonia melle
Ponentur, dicas haec melimela, licet.
Item Cydoneus. Ovid. l. 8. Met. v. 22.
Armaque, equosque, habilusque, Cydoneasque pharetras
Noverat. ----- -----
Virg. l. 12. Aen. v. 858.
Parthus sive Cydon telum immedicabile torsit.
Item Cydon, viri nomen. Virg. l. 10. Aen. v. 325.
Dum sequeris Clytium infelix nova gaudia Cydon

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”